monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 19

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 6, 19
XIII KAL. Sanctorum Gervasii et Protasii in Mediolano, quorum sepulcra Ambrosius, Domino revelante, reperit, ac ita incorrupta eorum corpora ac si eodem die fuissent interempti: quae cum in urbem introducerentur, quidam diu caecus feretri tactu lumen recepit; passi sunt autem sancti martyres Gervasius, et Protasius sub Astachio comite, qui Gervasium iussit tandiu plumbatis tundi, quousque spiritum exhalaret, et Protasium capite caedi; quorum pater Vitalis fuit, et mater Valeria. Paulinus, consularis vir, iussit sanctum Vitalem in equuleo suspendi et in puteum proiici, et sic Deus Vitalem martyrem consecravit. Valeria autem tenta est a paganis, et tandiu ab illis caesa est, ita ut in triduo migraret ad Christum. Romae nativitas Ursicini martyris.